Latin
IMPERIALIS
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 118
Unproofread scanNot analysed yet
59. grad. 10. min. Et hor 3. P. M. aut hor 9. AM. 42. grad. 20. min. sic longitudo illius dies est, ex ijsdem tabulis, hor. 14. 48. min. Longitudo autem Noctis hor. 9. 12. min. quae omnia constant ex ipsismet Tabulae Titulis, seu Indicibus. Cupio scire, quâ die Anni, &quâ horâ Longitudo Vmbrae aequalis sit Altitudini Turris, à quâ proijcitur. Quaere inter solis Altitudinem gradum 45. Reperies, 13. Septembris, itemque 30. Martij Meridie. Iterum 23. Augusti, &20 Aprilis, circa horam 10. AM. aut 2. PM. esse solis Altitudinem circiter 45. gr. adeóque Vmbras, Turribus &Arboribus aequales. Volo scire, quo die &hora Anni vmbra duplo longior sit Turre, aut Arbore, à qua proijcitur. Quaere Altitudinem Solis 26. grad. &30. min. quae erit Iulij die secundo, hor. 7. AM. &hor. 5. PM. 2. autem Nouembris ipso Meridie, &sic deinceps.