Latin
IMPERIALIS
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 120
Unproofread scanNot analysed yet
Bipartire datum num. 400. &ex semisse 200. extrahe Radicem quadratam, quae erit proximè 14. Capitum. Igitur si iuga sint 14. versus autem 27. erit frons Agminis, ad Altitudinem duplicata, &militum num: 392. Octo enim militum, qui supersunt, non habetur ratio. Esto iam Agmen extenuandum; ita vt Altitudo Agminis Quadruplicata sit Latitudinis, siue vt profunditas Agminis, habeat quatuor frontes. Numerum Agminis quadripartire, &ex quadrante extrahe Radicem quadratam, quae est in proposito 10. Capitum. Itaque iugum vnum esset 10. militum, versus autem 40. totus autem Agminis numerus 400.