Latin
IMPERIALIS
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 119
Unproofread scanNot analysed yet
DECAS DECIMA. PRO BLEMATVM MISCEL LANEORVM. Ongessi in hanc Decadem plura Problemata, &quae pluribus explicari merebantur, nisi inter destinatas Centuriae Metas, Mathesis persistere obstinasset. PROP. XCI. PROBLEMA I. TACTICVM. Datum Militum numerum, in praescriptas Agminum species ordinare. Multum differt hodierna Tactica, à veteri seu Graeca, seu Romana. Nos hoc Problemate ea tantùm exequemur, quae hodie in vsu esse, &ope huius instrumenti confici possunt. Esto datus numerus Militum 400. Isque ordinandus in aciem quadratam. Quaere datinum. Radicem quadratam, ea erit in proposito 20. Igitur si in quolibet versu stant 20 milites, totidémque in quolibet iugo, acies erit quadrata 400. Capitum. Duplicanda iam esto frons Agminis. Hoc est, Agmen ita ordinandum, vt versus sint duplo plures, quàm iuga.