Latin
PROP. XCVII. PROBLEMAVII
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 143
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem Tabella congruet non minùs annis Gregorianis, si ex Ciclo anni luliani subtrahas 8. accipiásque Litteram Dominicalem Residuo correspondentem. Itémque diebus Ciclo Lunari correspondentibus adijcias 7. nisi summa excurrat vltra terminum Paschalem; tunc enim redeundum est ad Caput; Quae si obserues, eadem est operatio in anno Iuliano, &Gregoriano. Vsus Tabulae patet ex titulis. Quaerendi sunto Cicli Solis, &Lunae competentes Anno Christi 747. Quaesito huius Saeculi Indice, proximè infrà notatus est 17. Ciclus Lunae. Et in eadem Columna: Suprema autem serie Ciclorum Solarium, 9.