Latin
PROP. XCVII. PROBLEMAVII
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 144
Unproofread scanNot analysed yet
Ciclus Solis cum adiectis litteris Dominicalibus, ei Anno tanquam Bissextili competentibus DC. Quaerendus iam esto Ciclus Solis e Lunae competens Anno Christi 747. Aperi Instrumentum, vt lineae Arithmeticae stent in directum, eiúsque deinde alteri cruri, applica Ciclum Lunae vg, repertum, qui est in proposito 17. in altero autem Crure numera annos, qui sunt supra saecularem, vt in proposito 47. Accipe postea Circino magnitudinem Cicli Lunaris, quae semper est 19. inceptáque numeratione, a 17. Loco prius designato replica Circulum, quoties potes, quod supererit vsque ad Annum 47. est Ciclus Lunaris illi Anno competens, in proposito 7. Sic si pro eodem Anno quaerendus sit Ciclus Solaris, applicato ad alterum Crus Ciclo saeculari prius reperto 9. replica ex eo magnitudinem Cicli Solaris 28. Circino acceptam, quoties potes, Residuum est Ciclus Lunaris dati Anni, videlicet 28. cum Littera Dominica A. Repertis hoc modo Ciclis Solis, &Lunae indagandum esto Paschale Plenilunium.