Latin
PROP. XCVII. PROBLEMAVII
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 145
Unproofread scanNot analysed yet
In tabellâ priùs propositâ, infra Ciclos Lunares adscriptus est Dies Mensis, Martij, aut Aprilis, in quem currente Ciclo competit Plenilunium Paschale, is ergo Dies est Paschalis Plenilunij, quo Iudaei Pascha celebrant, videlicet Dies Martij 30. Christiami autem Pascha celebrant die Dominico poximè sequente, cuius Index est Littera Dominicalis A. adscripta 2. Aprilis. Quòd si illa ipsa dies, in quam competit Plenilunium Paschale, esset Dominica, Pascha Christianorum celebraretur Dominica sequenti propter Haeresin Quartadecimanorum, &Decreta Concilij Nicaeni. Non multùm diuersa ratio est, de inueniendo Paschate anni GREGORIANI. Subtrahuntur enim ex Ciclo Iuliano 8. Littera competens residuo, est littera anni