Latin
GREGORIANI
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 146
Unproofread scanNot analysed yet
incidit in quintam Aprilis, quod est Pascha Gregorianum anni 1654. Placet nunc eiusdem Anni Epactas Instrumenti Ope inquirere. Ex die Plenilunij Paschalis subtrahe dies 14. quod superest, erit Neomenia Mensis Nisan, quae subtracta ex 30. dabit illius Anni Epactam. Sic in proposito à secundâ Aprilis subtrahe dies 14. Igitur Neomenia primi Mensis competet in 20. Martij, qui subtractus ex 31. relinquet 11. illius Anni Epactam. Libeat nunc data Epactâ ad datum eius Anni diem quemlibet, aetatem Lunae cognoscere.