Latin
GREGORIANI
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 147
Unproofread scanNot analysed yet
Epactam Anni, diémque Mensis imperatum, vnà cum distantia Mensis à Martio conijce in vnam summam, vel mente, vel Ope Instrumenti. Ea summa, vel si maior sit quàm 30. Eius summae excessus supra 30. dabit Aetatem Lunae, quae quaeritur, aut dies à Nouilunio elapsos. Quaeritur Aetas Lunae Augusti die 10. Anni 747. quoniam Epacta illius Anni est II. &Augustus Quintus mensis post Martium. Igitur 11. 5. 10. coniecta in vnam summam vel mente, vel ope instrumenti dabunt 26. eritque dies 10 Augusti, 26. Quinti Mensis, cuius Neomenia 16. Julij praeceßit. Eosdem Christi Annos facile est ad annos Olympiadicos Vrbis conditae, aut Iulianos reducere, si illis addantur 776. 753. 45. Quod fiet, aut mente; aut, si Centenarij tantùm mente addantur: Reliqui autem num: conijciantur in Latus Instrumenti sinistrum, &ex producto, aut residuo de num: illius Anni pronuntietur. Sed haec tractanti Chronometrae faciliora erunt, quàm si hîc tot praeceptionibus interpolentur.