Latin
GIVM, COLVMNA, STYLOBATA
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 154
Unproofread scanNot analysed yet
semibasim, Reliquum competit Stelae altitudini. Proiecturae Columnarum sic sunt. Ima Columna aequat duas bases. Summam verò excedit Sextante, &fit illa diminutio, ex Triente Altitudinis. Capitelli, Tusci, &lonici proiectura excedit Basim sextante. Dorici, &Corinthij quadrante. Plinthus excedit imam Columnam, triente Basis. Stela Plintho perpendiculariter superstat. Et Zophorus supremae Columnae. Supercilij, &Pedis proiectura in Stylobata aequat Altitudinem. Fastigij, Tusci, &Ionici proiectura supra Zophorum, aequat basim cum Dodrante. In reliquis binas Bases. Proiectura EPISTYLII aequat altitudinem Regulae, seu Fasciae supremae Columnae Tuscae ornatûs proprij sunt Quadrae. Doricae, Triglyphi cum Scutis &Metopis. Ionicae, Dentes, &Volutae. Corinthiae, Mutuli cum folijs Acanthi. Echini, Simae, Regulae, Cymatia, passim permiscentur, incerto ordine, nullâ religione. Regularum ornamenta sunt Strigae, aut Denticuli, Simae autem, &Cymatij, folia, aut Encarpia. Echini ornamenta sunt oculi, aut oua,