Latin
GIVM, COLVMNA, STYLOBATA
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 155
Unproofread scanNot analysed yet
distincta Cilijs, &Spiculis. Bacillorum, &Astragalorum ornamenta sunt Baccae, aut Verticilli. Altitudo Quadrae est semissis Latitudinis. Triglyphi Altitudo aequat Zophorum. Latitudo autem Bes est Altitudinis. Sculpitur duobus Sulcis, &duobus Semisulcis aequali interuallo distantibus. Capitellum Triglyphi diripitur ex Regula superstante. Infra Teniam verò ex femorum Angulis dependent 6. Guttae seu Turbines, colligati Regulâ superstante. Distant Triglyphi à se mutuò ipsa, Zophori Latitudine. Idque spatium Metopas vocant, &sculpunt Lancibus, Scutis, aut Taurorum capitibus vittatis. Denticuli habent suae Altitudinis semissem, &spissitudinem aequalem Latitudini, Cymatium verò supra, ex Altitudinis sextante.