Latin
PROP. V. PROBLEMAV
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 17
Unproofread scanNot analysed yet
&17. (quae proueniunt, si ab eodem Denominatore 37. subtrahas Numeratorem 20.) &subduxisti lineae datae 35. quod fieri oportuit. Esto deinde numerus datus quicunque, v. g. 45. &ab eo adimendae, vel eidem adijcienda sunto3. Quaere numerum datum in linea Arithmetica, &ei aequalem Circino captam adplica transuersim inter 9. &9. Quod quia propter Instrumenti exilitatem fieri non potest, eandem datam applica inter 90. &90. Transuersa inter 70. &70. si transportetur ad lineam Arithmeticam, erit aequalis 35. Transuersa autem inter 110. &110. erit aequalis 55. &hi duo numeri 35. &55. erunt, quos in Problemate quaeri oportuit.