Latin
PROP. V. PROBLEMAV
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 18
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. VI. PROBLEMA VI. Datis extrema, &media, trium proportionalium inuenire alteram extremam. Duc mediam in seipsam per Probl. 1. Factum deinde diuide per extremam datam, Quotus est tertia proportionalium, quae quaeritur. Duplici exemplo etiam hîc dabo plerosque casus. Et primò in numeris. Esto prima proportionalium 24. media 36. Adplica mediam directè ad lineam Arithmeticam, primam vero transuersim. Immoto deinde instrumento, quaere eandem mediam inter transuersas, ad numeros cognomines: directa vtrinque respondens erit 54. Tertia proportionalium: quae ducta in primam, dabit. 1296. Q. mediae proportionalium. Data iterum esto in Lineis 1. proportionalium AB. II. verò CB, &Quaerenda esto III. proportionalium. Intelligantur Instrumenti crura esse. DC. &EC. &applicetur media directè ex C. in B. prima vero transuersim ex B. in A. Immoto deinde instrumento quaeratur DE. aequalis ipsi. (BD. directa. (E respondens est, quae quaeritur, nam in triangulis Isoscelijs ABC. DEC. est. Vt AB ad CB. ita CB. vel ei aequalis DE. ad EC. Igitur CB. media proportionalis est inter AB. &EC.