Latin
PROP. VII. PROBLEMA VII
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 20
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eo dimidio subtrahe minorem, aut ex maiori subtrahe dimidium, residuo applica Gnomonem, &Instrumentum aperi, quoad dimidium priùs repertum, cum Gnomone concurrat. Intercepta de Gnomone est Radix, quae quaeritur. In Schemate propositionis IV Sunto extremae datae AE. 25. &AH. 49. Summa vtriusque est HE. 74. eiúsque semißis CB. 37. Ex hac subtrahe minorem AC, restabit. CA. 12. vel quod idem est, eandem CB. 37. Subtrahe ex maiori AH. 49. restabit iterum 12. Adplicato igitur Gnomone ad CA. 12. &aperto Instrumento, quo ad CB. 37. cum Gnomone conueniat, intercipietur AB. 35. eritque, Vt AH. ad AB. ita AB. ad AE. Et factus ex AE. in AH. 1225. Factus autem ex AB. in AB. itidem 1225. PROP. VIII. PROBLEMA VIII. Datis tribus proportionibus inuenire Quartam. Primam proportionalium adplica directè, ad lineam Arithmeticam. Reliquarum alteram directè, alteram transuersim, prout Instrumentum patietur. Transuersa directae secundo adplicatae respondens, est, quae Quaeritur. Propositionem quoniam facilis est, &ex prioribus clara, in lineis, &numeris eâdem operâ deducam. Esto CB. prima proportionalium 30. AB. secunda proportionalium 45. CD. verò tertia propotrionalium 54. applicetur CB. &CD. directè, AB. verò transuersim. Immoto Instrumento ED. Directae secundo adplicatae respondens est 81. &factus ex CB. in ED. aequalis Facto ex AB. in CD. lisdem positis, &CB. directè adplicatâ, adplicetur ED transuersim. AB. verò itidem directè, inuenietur iterum Quarta proportionalium 81. &Rectangulum Extremarum, aequale Rectangulo Mediarum.