Latin
PROP. IX. PROBLEMA IX
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 21
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. IX. PROBLEMA IX. Dati numeri partes, seu fractiones ad eandem denominationem reducere. Denominator fractionis reducendae esto Prima Proportionalium. Denominator verò fractionis, ad quam altera reduci debet, esto Secunda. Numerator autem fractionis reducendae esto Tertia proportionalium. Quarta proportionalium dabit Numeratorem fractionis, idem nomen, &propositum valorem habentis. Sunto 1/ &/reducendae ad idem nomen. Fiat per proximè antecedentem. Vt4. ad 12. ita 3. ad 9. Qui vltimus numerus erit Numerator fractionis, &&ac Teiusdem nominis, ac eiusdem valoris, cuius erant duae praecedentes, ξ& τ PROP. X. PROBLEMAX. Datum numerum, aut rectam lineam extremâ, ac mediâ ratione secare. Hoc est, numerum, aut rectam ita secare, vt Q ex maiori segmento aequale sit Rectangulo, ex toto in residuum. Adplica transuersim, num. 62. inter 100. &100. Immotóque instrumento applica lineam datam directè, transuersa ad eius finem respondens, est segmentum majus, quod subtractum à linea datâ, relinquit segmentum minus.