Latin
PROP. IX. PROBLEMA IX
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 23
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm, quoniam hodie Sectionem hanc proportionalem ita expoliuerunt, vt secari possit Linea data, eâ ratione, vt quadratum segmenti maioris habeat rationem imperatam, ad rectangulum ex totâ, &segmento minori, illud quoque per hoc Instrumentum dabimus, &per tabulam sequentem. PRO- SEGMENTVM. PRO. SEGMENTVM. PORTIO. MAIVS. MINVS. PORTIO. MAIVS. MINVS. VII 90 VIII In hac Tabula Numeri Romani exprimunt Proportionem, quam habere debet, Quadratum segmenti maioris, ad Rectangulum ex totâ, &segmento minori. Adiuncti dant segmentum majus, &minus, posita linea, quae secatur 100. Part. Hoc verò ex eâdem lineâ subtractum dat Segmentum minus. Esto secanda quaeuis lin. vt segmentum maius habeat proportionem aequalitatis. Inter 100. &100. applicetur transuersim 62. Immotóque Instrumento adplicetur directè Linea ad secandum proposita, v. g. 50. Transuersa respondens 31. est, quae quaritur. Esto secanda quaeuis linea, ita vt Q segm. maioris habeat proportionem triplam ad Rectangulum ex tota, &segm. min. Inter 100. &100. stet transuersim 79. Immotóque Instrumento, adplicetur directè linea data, v. g. 40. Part. Transuersa respondens proximè 31. Part. est, quae quaeritur