Latin
SVPERIOR FACIES
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 3
Unproofread scanNot analysed yet
SVPERIOR FACIES. In superiori facie expressi sunt SEMI-DIAMETRI SPHAERARVM aequiponderantium Viennensi LIBRAE seu Lotonib. &semuncijs 32. E Silice, Marmore, Stanno, Ferro, Cupro, Argento, Plumbo, Auro. In eâdem facie incisus est Quadrans Horarius ad Latitudinem Viennae. Mensium nomina, &Ingressus Solis in signorum trientes, ad Crus alterum notantur. Lineae Horariae, &Dierum, ac Noctium quantitates in ipso Quadrantis plano. In limbo Quadrantis, Gradus adnumerati sunt, ex quorum Fide Solis altitudo capiatur, suspenso ad Centrum perpendiculo, cui Margarita mobilis inserta est, ad numerandum Gradum Solis &horarum interualla. Ad margines Parallelogrammi descripta est Scala Altimetra partium. 16. Eius vsus suspenso perpendiculo, ex Scalae Centro. INFERIOR FACIES. Fuit Superior Instrumenti facies, sequitur Inferior, quae Superiori respondet. In ea linea Arithmetica, Stereometrica, &Gradualis descriptae sunt, vt in Superiori.