Latin
SVPERIOR FACIES
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 4
Unproofread scanNot analysed yet
Versus Centrum autem expressae sunt proportiones LINEARVM MILITARIVM, ex Inuentione ac Dispositione AVGVSTISSIMI IMPERATORIS, &Tabulis Freitagianis, quas cum ista decircinarentur, sequi libuit. Linearum spectas tres ordines. Extimus est Transmissarum, seu Capitalium. Medius Colli. Intimus Alarum, seu Laterum. Ipsis lineis adscripta sunt Polygonorum, seu Munimenti nomina. 4. 5. 6. &c. Supra verò magnitudo Angulorum Figuralium, vt vocant. Inter ipsas porro Lineas Angulorum indices, interstant tot puncta, quot gradibus inter se praedicti Anguli differunt. Quae quidem puncta valent ad capiendam Longitudinem competentem, in Munitionibus Irregularibus, dato quouis angulo Centrali, aut Figurali. Ad Instrunenti marginem expressi sunt numeris, Anguli praecipui munimentorum Regularium. 1. Anguli Figurales. 11. Centrales. 111. Anguli Propugnaculorum, competentes Munimentis, quorum nomina in fronte Tabulae expressa sunt. Limbus Extimus habet notatas, vtrinque Tangentes singulorum Graduum Quadrantis. Ad vsum instrumenti in Agrimensoria, &Topographia opus est Duabus aut Quatuor