Latin
PROP. XXXIV. PROBLEMA IV
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 45
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. XXXIV. PROBLEMA IV. Propositi aspectabilis altitudinem metiri. Esto metiendus Obeliscus AG. ex distantia primùm, IA. Capto Angulo GIA. &mensuratâ distantiâ IA. aperiatur Instrumentum ad angulum datum GIA. Immoto deinde Instrumento, Adplicetur mensura datae Distantiae IA. ad Instrumenti Crus alterum. Illic dispositâ ad Angulos rectos lineâ argenteâ, dabit intercepta in Crure altero, mensuram altitudinis datae. Quòd si metiendus sit idem Obeliscus, &ad eum tamen accedi non possit. Metire primùm Angulos Altitudinis GIH. &GAH. Et magnitudinem spatij interiecti. In triangulo igitur IHG. dantur tres anguli GIH. GAH. per obseruationem, &IGH.