Latin
PROP. XXXIV. PROBLEMA IV
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 46
Unproofread scanNot analysed yet
per subductionem obseruatorum angulorum ex semicirculo. Datur item latus IH. Igitur per XXIX. praeced. dabuntur latus HG. &IG. Quòd si igitur aperiatur Instrumentum, ad Magnitudinem anguli GHA. Et Immoto Instrumento, ad latus, seu crus Instrumenti adplicetur linea argentea, promoueaturque, quoad cum mensura inuenti lateris HG. conueniat, intercepta ex eo pars, dabit mensuram altitudinis Obelisci. Pars autem cruris, cui linea argentea superstat, dabit HA. distantiam Obelisci à statione H, Quae duo isthic quaerebantur. PROP. XXXV PROBLEMA V. Propositi aspectabilis Longitudinem, aut Latitudinem metiri. Esto propositi aspectabilis longitudo, seu latitudo BA. metienda ex stationibus D. &E. Metire primò distantiam BE. per XXXIV praeced. ex angulis BDE. BED. EBD. &latere DE. Ex angulis deinde ADE. AED. EAD. &differentia Stationum DE. ante hac nota, metire distantiam, AE. per eandem XXIV. Igitur in triangulo BAE. ex notis lateribus BE. &AE. vnà cum angulo comprehenso BEA, qui in proposito est Differentia duorum angulorum AED. &ED. constabit etiam latus BA. siue longitudo aspectabilis propositi. Quae erat indaganda. Casus interdum permutantur propter laterum, &Angulorum subductionem, aut additionem, sed haec vsu potiùs &experientiâ, quàm praeceptorum multiplicata varietate docentur.