Latin
SVPERIOR FACIES
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 5
Unproofread scanNot analysed yet
Pinnulis, in suas matrices inserendis; Vides autem in vsu instrumenti, quo consilio lineae Arithmeticae &Graduales se inuicem aequalibus angulis transcendant. Nam in alijs eiusmodi Instrumentis semper inaequalis est Angulus, quem faciunt v. g. Lineae Graduales, &Lineae Arithmeticae. Isthic autem, quia Lineae se inuicem consequuntur, semper Anguli sunt inter eiusdem Generis Lineas aequales, quod magnam dat in tractatione Instrumenti facilitatem. Fuit hactenus anterior Instrumenti facies, Sequitur pars posterior, seu auersa.