Latin
PROP. XXXIX. PROBLEMA IX
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 51
Unproofread scanNot analysed yet
Mensurarum apud diuersas Gentes tanta est diuersitas, quanta Linguarum, nec pauci eâ in re laborârunt, vt Diuersitatem pictura variorum pedum, exprimerent; Sed quoniam ea ratio infida est, propter chartae contracturam ex Madore, aut Siccitate, proinde consultiùs alij existimârunt exprimere numeris, quot pedes V. g. vnius Regionis, conficiant alium numerum pedum Regionis alterius. Eâ tamen etiam in re Artifices multùm sunt diuersi. Nos hic vtrumque dedimus. In ipso Instrumento designauimus Trientem Pedis Romani. Viennensis, Pragensis, Rhenani, Norinbergensis vtriusque &c. In subiecta autem Tabella expressimus variarum Gentium pedes aequantes Centumpedam Viennensem. VIENNENSIS CENTVMPEDA AEQVAT PEDES Samios. Alexandrinos. Aegyptios Babylonios Venetos Arabicos. Africanos Graecos. Parisinos Viennenses Romanos. Veteres Rhinlandicos Lincenses. Danicos. Britann. Norimberg. Bauaricos. Colonienses Antuerp. Argentinates. Wirtenberg. Toletanos. Hispanicos. Augustanos, &Persicos Veteres. Vsus tabellae hic est, vt pedes Regionis datos