Latin
PROP. XXXIX. PROBLEMA IX
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 52
Unproofread scanNot analysed yet
&in Tabella expressos applices Directè ad lineam Arithmeticam. Pedes autem Regionis illius, de cuius mensurâ quaeritur, etiam ipsos in tabellâ expressos applices transuersim. Immoto deinde Instrumento, quaeras in directa num. ped. propositum, cui respondens transuersa, est, quae quaeritur. Exempl. Cubicula Regia in Escuriali Hispanico aequant altitudine pedes Hispanicos 24. Quot sunt ij pedes Viennenses? inter 117. &117. lin. Arithm. pone transuersam 100. Hi enim numeri in tabula adscripti sunt pedi Hispanico dato, &Viennensi quaesito. Transuersa Alexandri Magni statua Alexandriae est ped. 15. quot erit eadem statua, si Romae mensuretur: Inter 85. &85 pone transuersam 100. ita enim tabula exigit. Immoto Instrumento transuersa inter 15. &15. dabit ped. Rom. 18. &c.