Latin
PROP. LVIII. PROBLEMA VIII
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 83
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. LIX. PROBLEMA IX. Datum Munimentum Regulare in alterum eiusdem Magnitudinis, &Alterius Nominis transformare. Fit per Propos. XLIIX. anteced. Constructo enim Polygono Regulari, quod dato Polygono aequale sit, &aequicapax fiant caetera, vt hic Probl. tertio praescriptum est. PROP. LX. PROBLEMA X. Proportionem laterum &linearum Munimenti militaris, vnicâ, &vniuersali Regulâ exprimere. Hanc quoque Regulam post innumeras tot Artificum Ambages vsurpat AVGVSTISSIMVS IMPERATOR. Explicandam, quâ poterit breuitate, &Claritate. Successum, &quàm propè ad Tabulas Batauorum Artificum accedat, quàm saepe vincat, ac superet, infrà videbis. Polygonorum Regularium descriptio praemittenda est, quam habes, aut per Probl. vlti. mum Decadis v. aut per eiusdem Decadis Problem. 11 Descripto deinde Polygono Militari, quod communiendum est, Cape Circino manuali, magnitudinem Lateris Polygonalis, eámque applic a transuersim inter 66. &66. lin. Arithm. Immoto Instrumento transuersa inter 12. &12. dabit ALAM Propugnaculi. Transuersa autem inter 15. &15. dabit Propugnaculi COLLVM. Transuersa denique inter 24. &24. dabit Propugnaculi Diametrum, seu lineam CAPITALEM, si Polygonum sit minus Dodecangulo, sin autem eo sit maius, transuersa capiatur Eius Capitalis extremitatem si iungas cum extremitate ALAE.