Latin
PROP. LVIII. PROBLEMA VIII
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 84
Unproofread scanNot analysed yet
Ichnographia Munimenti descripta est. Esto datum munimenti Regularis latus 55. passuum Inter 66. &66. Lineae Arithmeticae. Applicetur transuersa 55. part. Immotóque Instrumento quaerantur Reliqua. Prodibit Ala 10. pass. Collum. 12. pass. &3. Capitalis 20. pass Quae modo praedicto descriptae dabunt Munimenti propositi Ichnographiam. Detur Ala propugnaculi 30 partium: Ea applicetur transuersim inter 12. &12. part. Instrumenti. Quod, quia fieri non potest, applicetur eadem transuersim inter 24. &24. Transuersa inter 30. &30. 37. circiter passuum erit magnitudo Colli. Transuersa item inter 48. &48. erit 60. magnitudo lineae capitalis, siue Diametri Propugnaculum secantis. Si velles Polygoni interioris magnitudinem; capienda esset transuersa inter 132. &132. Sed quoniam Instrumenti Exilitas non protenditur vltra 120. partes, proinde capiatur transuersa inter 66. &66. Ea duplicata dabit magnitudinem Polygonae interioris, quae videlicet erit in proposito 160. partium. Regula, vt vides, planissima est, &promtissimae facilitatis, quàm verò eadem, propinqua sit tabulis Batauicis, habes in adiecta Synopsi. METHOMunimenti, ex designatione AVGVSTISSIMI