Latin
PROP. LXV. PROBLEMA V
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 95
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est ergo Globi vnius ad alterum, haec est Cerae ad Aurum proportio, ita vt vnus ex Auro Globus aequiponderet 20. Globis ex cera, spatio, &magnitudine aequalibus. PROP. LXVI. PROBLEMA VI. Datae Sphaerae, aequalia, &aeque capacia quinque corpora Regularia constituere. Quinque corporum regularium nomina, &Diametrorum proportionem ad inuicem habes in tabella subiecta. MENSVRAE QVINQVE CORPORVM REGVLARIVM AEQVALIVM ET AEQVE CAPA CLVM SPHAERAE. CVIVS DIAM: IOO. PART. PYRAMIS OCTAEDRON. SPHAERA CVBVS ICOSAEDRON DODECAEDRON Datae Spherae Diameter adplicetur transuersim inter 100 &100. Immotóque Instrumento, capiatur transuersa inter numeros quaesito corpori respondentes. Haec erit Latus cor: datae Spherae aequalis. Esto data Sphaerae 25. Parti. Quaeratur autem Pyramis data Sphaerae aequalis. Applicata Sphaerae Diametro inter 100. &100. Immotóque Instrumento, quoniam Latus capax non est 164. part. accipatur eius semißis 82. Transuersa respondens est 202, eiúsque duplum 41. quae quaerebatur.