Latin
PROP. LXV. PROBLEMA V
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 96
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. LXVII. PROBLEMAVII. In data sphaera quinque Corpora regularia describere. Inspice tabellam adiectam, in qua descripta sunt Sphaerae, &quinque Corporum regularium eidem sphaerae inscriptorum latera. LATERA QVINQVE CORPORVM REGVLARIVM INSCRIPTORVM SPHAERAE, CVIVS RADIVS EST PART. IOO. PYRAMIS, seu TETRAEDRON OCTAEDRON CVBVS, seu HEXADRON ISOSAEDRON DODECAEDRON Datam igitur spherae Diametrum qualemcunque, adplica transuersim inter 100. &100. Lineae Arithmeticae. Immoto Instrumento, transuersa inter 57. &57. dabit Cubum, eidem Sphaerae inscriptum. Transuersa autem inter 81. &81. dabit eidem Sphaerae inscriptam Pyramidem &c. Quòd si placet dato corpori Regulari Sphaeram circumscribere, id quoque potes. Esto Cubus quicunque, eique sphaera circumscribenda, applica Cubi latus inter 57 &57 Immotóque Instrumento, quaere transuersam inter 100 &100. Haec est Diameter sphaerae circumscriptae, quae quaeritur.