Latin · ~7 min
Lines 10.578-10.622
Silius Italicus, Punica 10.578-622
Not analysed yet
Fama dehinc gliscente sono iam sidera adibat,
iam maria ac terras, primamque intrauerat urbem.
diffidunt muris: solam pauitantibus arcem
sperauisse sat est. nec enim superesse iuuentam,
ac stare Ausoniae uacuum sine corpore nomen,
quodque adeo nondum portis inruperit hostis,
contemptu cessare putant. iam tecta cremari,
ac delubra rapi caedesque ante ora nefandae
natorum septemque arces fumare uidentur.
lux una euersas bis centum in strage curulis,
ac iuuenum bis tricenis orbata gemebat
milibus exhaustae nutantia moenia Romae,
atque ea post Trebiam, post Tusci stagna profundi,
nec socium numero pariter leuiore perempto.
sed uero sed enim reliqui pia turba senatus
munera sortito inuadunt. celer omnia lustrans
clamitat attonitis Fabius: ‘Non ulla relicta est,
credite, cunctandi ratio. adproperemus, ut hostis
nequiquam armatos ausit succedere muros.
dura inter pauidos alitur fortuna sedendo,
et gliscunt aduersa metu. ite ocius, arma
deripite, o pubes, templis. uos atria raptim
nudate et clipeos in bella refigite captos.
sat patriae sumus, e numero si ad proelia nostro
nil minuit pauor. in patulis illa horrida campis
sit metuenda lues, muros haud fregerit umquam
exultare leuis nudato corpore Maurus.’
Dum Fabius lapsas acuit formidine mentes,
Varronem aduentare uagus per moenia rumor
spargit et occulto perfundit pectora motu:
haud secus ac, fractae rector si forte carinae
litoribus solus uacuis ex aequore sospes
adnatet, incerti trepidant, tendantne negentne
iactato dextras, ipsamque odere salutem
unius amissa superantis puppe magistri.
quam restare uiro labem, qui accedere portis
audeat ac dirum ueniat pauitantibus omen!
Hos mulcens questus Fabius deforme docebat
cladibus irasci uulgumque arcebat ab ira.
aduersis etenim ferri non esse uirorum
qui Martem inscribant genti, non posse dolores
condere et ex poena solacia poscere luctus.
si uero exprobrare sinant, sibi tristius illum
inluxisse diem, quo castris uiderit ire
Varronem, quam quo uideat remeare sine armis.