Latin
Lines 10.623-10.658
Silius Italicus, Punica 10.623-658
Not analysed yet
his dictis sedere minae, et conuersa repente
pectora: nunc fati miseret, nunc gaudia Poeno
consulibus reputant caesis erepta duobus.
ergo omne effundit longo iam se agmine uulgus
gratantum, magnaque actum se credere mente
testantur, quod fisus auis sceptrisque superbis
Laomedontiadum non desperauerit urbi.
Nec minus infelix culpae grandique pudore
turbatus, consul titubantem ad moenia gressum
portabat lacrimans: deiectum attollere uultum
ac patriam aspicere et luctus renouare pigebat.
quod uero reduci tum se populusque patresque
offerrent, non gratari, sed poscere natos
quisque suos fratresque simul miseraeque parentes
ire uidebantur laceranda ad consulis ora.
sic igitur muto lictore inuectus in urbem
damnatum superis aspernabatur honorem.
At patres Fabiusque, procul maerore remoto,
praecipitant curas. raptim delecta iuuenta
seruitia armantur, nec claudit castra saluti
postpositus pudor. infixum est Aeneia regna
Parcarum in leges quacumque reducere dextra
proque arce et sceptris et libertatis honore
uel famulas armare manus. primaeua suorum
corpora praetexto spoliant uelamine et armis
insolitis cingunt. puerilis casside uultus
clauditur atque hostis pubescere caede iubetur.
idem obsecrantis, captiuum uulgus ut auro
pensarent paruo (nec pauca fuere precantum
milia), miranti durarunt prodere Poeno.
cuncta adeo scelera et noxam superauerat omnem
armatum potuisse capi. tunc terga dedisse
damnatis Siculas longe meritare per oras
impositum, donec Latio decederet hostis.
haec tum Roma fuit: post te cui uertere mores
si stabat fatis, potius, Carthago, maneres.