Latin · ~7 min
Lines 13.645-13.689
Silius Italicus, Punica 13.645-689
Not analysed yet
sed mihi post partum non ultra ducere uitam
concessum. heu, quantum gemui, quod spiritus ante
haec tibi quam noscenda darem discessit in auras!’
his alacer colla amplexu materna petebat,
umbraque ter frustra per inane petita fefellit.
Succedunt simulacra uirum concordia, patris
unanimique simul patrui. ruit ipse per umbram
oscula uana petens iuuenis fumoque uolucri
et nebulis similes animas adprendere certat.
‘Quis te, care pater, quo stabant Itala regna
exosus Latium deus abstulit? hei mihi! nam cur
ulla fuere adeo quibus a te saeuus abessem
momenta? opposito mutassem pectore mortem.
quantos funeribus uestris gens Itala passim
dat gemitus! tumulus uobis censente senatu
Mauortis geminus surgit per gramina campo.’
nec passi plura, in medio sermone loquentis
sic adeo incipiunt. prior haec genitoris imago:
‘Ipsa quidem uirtus sibimet pulcherrima merces;
dulce tamen uenit ad manis, cum gratia uitae
durat apud superos nec edunt obliuia laudem.
uerum age, fare, decus nostrum, te quanta fatiget
militia. heu, quotiens intrat mea pectora terror,
cum repeto, quam saeuus eas, ubi magna pericla
contingunt tibi. per nostri, fortissime, leti
obtestor causas, Martis moderare furori.
sat tibi sint documenta domus. octaua terebat
arentem culmis messem crepitantibus aestas,
ex quo cuncta mihi calcata meoque subibat
germano deuicta iugum Tartessia tellus.
nos miserae muros et tecta renata Sagunto,
nos dedimus Baetem nullo potare sub hoste,
nobis indomitus conuertit terque quaterque
germanus terga Hannibalis. pro barbara numquam
impolluta fides! peterem cum uictor adesum
cladibus Hasdrubalem, subito uenale, cohortes
Hispanae, uulgus, Libyci quas fecerat auri
Hasdrubal, abrupto liquerunt agmine signa.
tunc hostis socio desertos milite multum
ditior ipse uiris spisso circumdedit orbe.
non segnis nobis nec inultis, nate, peracta est
illa suprema dies, et laude inclusimus aeuum.’
Excipit inde suos frater coniungere casus:
‘Excelsae turris post ultima rebus in artis
subsidium optaram supremaque bella ciebam.