Latin · ~8 min
Lines 13.690-13.739
Silius Italicus, Punica 13.690-739
Not analysed yet
fumantis taedas ac lata incendia passim
et mille iniecere faces. nil nomine leti
de superis queror: haud paruo data membra sepulcro
nostra cremauerunt in morte haerentibus armis.
sed me luctus habet, geminae ne clade ruinae
cesserit adfusis oppressa Hispania Poenis.’
Contra quae iuuenis turbato fletibus ore:
‘Di, quaeso, ut merita est, dignas pro talibus ausis
Carthago expendat poenas. sed continet acris
Pyrenes populos qui uestro Marte probatus
excepit fessos et notis Marcius armis
successit bello. fusos quoque fama ferebat
uictores acie atque exacta piacula caedis.’
His laeti rediere duces loca amoena piorum,
prosequiturque oculis puer adueneratus euntis.
iamque aderat multa uix adgnoscendus in umbra
Paulus et epoto fundebat sanguine uerba:
‘Lux Italum, cuius spectaui Martia facta
multum uno maiora uiro, descendere nocti
atque habitanda semel subigit quis uisere regna?’
cui contra talis effundit Scipio uoces:
‘Armipotens ductor, quam sunt tua fata per urbem
lamentata diu! quam paene ruentia tecum
traxisti ad Stygias Oenotria tecta tenebras.
tum tibi defuncto tumulum Sidonius hostis
constituit laudemque tuo quaesiuit honore.’
dumque audit lacrimans hostilia funera Paulus,
ante oculos iam Flaminius, iam Gracchus et aegro
absumptus Cannis stabat Seruilius ore.
Appellare uiros erat ardor et addere uerba,
sed raptabat amor priscos cognoscere manis.
nunc meritum saeua Brutum immortale securi
nomen, nunc superos aequantem laude Camillum,
nunc auro Curium non umquam cernit amicum.
ora Sibylla docet uenientum et nomina pandit.
hic fraudes pacis Pyrrhumque a limine portae
reiecit uisus orbus, tulit ille ruentem
Thybridis in ripas regem solusque reuulso
pone ferox ponte exclusit redeuntia regna.
‘Si tibi dulce uirum, primo qui foedera bello
Phoenicum pepigit, uidisse: hic inclitus ille
aequoreis uictor cum classe Lutatius armis.
si studium et saeuam cognoscere Hamilcaris umbram,
ille est (cerne procul) cui frons nec morte remissa
irarum seruat rabiem. si iungere cordi est
conloquium, sine gustato det sanguine uocem.’
atque ubi permissum et sitiens se impleuit imago,
sic prior increpitat non mitis Scipio uultu:
‘Taliane, o fraudum genitor, sunt foedera uobis,
aut haec Sicania pepigisti captus in ora?