Latin · ~8 min
Lines 13.828-13.875
Silius Italicus, Punica 13.828-875
Not analysed yet
illa est, quae Thybrim, quae fregit Lydia bella,
nondum passa marem, qualis optabit habere
quondam Roma uiros, contemptrix Cloelia sexus.’
cum subito aspectu turbatus Scipio poscit,
quae poenae causa, et qui sint in crimine manes,
tum uirgo: ‘Patrios fregit quae curribus artus
et stetit adductis super ora trementia frenis,
Tullia non ullos satis exhaustura labores
ardenti Phlegethonte natat. fornacibus atris
fons rapidus furit atque ustas sub gurgite cautes
egerit et scopulis pulsat flagrantibus ora.
illa autem, quae tondetur praecordia rostro
alitis (en quantum resonat plangentibus alis
armiger ad pastus rediens Iouis!) ,hostibus arcem
uirgo, immane nefas, adamato prodidit auro
Tarpeia et pactis reserauit claustra Sabinis.
iuxta (nonne uides? neque enim leuiora domantur
delicta) inlatrat ieiunis faucibus Orthrus,
armenti quondam custos immanis Hiberi,
et morsu petit et polluto euiscerat ungue.
nec par poena tamen sceleri: sacraria Vestae
polluit exuta sibi uirginitate sacerdos.
sed satis haec uidisse, satis.’ Mox deinde: ‘Videnti
nunc animas tibi, quae potant obliuia, paucas
in fine enumerasse paro et remeare tenebris.
hic Marius: nec multa dies iam restat ituro
aetheriam in lucem. ueniet tibi origine parua
in longum imperium consul. nec Sulla morari
iussa potest aut amne diu potare soporo:
lux uocat et nulli diuum mutabile fatum.
imperium hic primus rapiet, sed gloria culpae,
quod reddet solus, nec tanto in nomine quisquam
existet, Sullae qui se uelit esse secundum.
ille, hirta cui subrigitur coma fronte, decorum
et gratum terris Magnus caput: ille deum gens,
stelligerum attollens apicem, Troianus Iulo
Caesar auo. quantas moles, cum sede reclusa
hinc tandem erumpent, terraque marique mouebunt!
heu miseri, quotiens toto pugnabitis orbe,
nec leuiora lues quam uictus crimina, uictor.’
Tum iuuenis lacrimans: ‘Restare haec ordine duro
lamentor rebus Latiis. sed luce remota
si nulla est uenia et merito mors ipsa laborat,
perfidiae Poenus quibus aut Phlegethontis in undis
exuret ductor scelus, aut quae digna renatos
ales in aeternum laniabit morsibus artus?’
Ne metue: exclamat uates ‘non uita sequetur
inuiolata uirum: patria non ossa quiescent.