Latin · ~7 min
Lines 13.784-13.827
Silius Italicus, Punica 13.784-827
Not analysed yet
qui uultus! quam, si Stygia non esset in umbra,
dixissem facile esse deum!’ Non falleris: inquit
docta comes Triuiae ‘meruit deus esse uideri,
et fuit in tanto non paruum pectore numen.
carmine complexus terram, mare, sidera, manis
et cantu Musas et Phoebum aequauit honore.
atque haec cuncta prius quam cerneret ordine terris
prodidit ac uestram tulit usque ad sidera Troiam.’
Scipio perlustrans oculis laetantibus umbram,
‘Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbem
hic caneret uates, quanto maiora futuros
facta eadem intrarent hoc’ inquit ‘teste nepotes!
felix Aeacide, cui tali contigit ore
gentibus ostendi, creuit tua carmine uirtus.’
Sed, quae tanta adeo grassantum turba, requirens,
heroum effigies maiorisque accipit umbras.
inuicto stupet Aeacide, stupet Hectore magno
Aiacisque gradum uenerandaque Nestoris ora
miratur, geminos aspectat laetus Atridas
iamque Ithacum corde aequantem Peleia facta.
uicturam hinc cernit Ledaei Castoris umbram:
alternam lucem peragebat in aethere Pollux.
Sed subito uultus monstrata Lauinia traxit.
nam uirgo admonuit tempus cognoscere manis
femineos, ne cunctantem lux alma uocaret.
Felix haec inquit ‘Veneris nurus ordine longo
Troiugenas iunxit sociata prole Latinis.
uis et Martigenae thalamos spectare Quirini?
Hersiliam cerne: hirsutos cum sperneret olim
gens uicina procos, pastori rapta marito
intrauitque casae culmique e stramine fultum
pressit laeta torum et soceros reuocauit ab armis.
aspice Carmentis gressus. Euandria mater
haec fuit et uestros tetigit praesaga labores.
uis et, quos Tanaquil uultus gerat? haec quoque castae
augurio ualuit mentis uenturaque dixit
regna uiro et dextros agnouit in alite diuos.
ecce pudicitiae Latium decus, inclita leti
fert frontem atque oculos terrae Lucretia fixos.
non datur, heu tibi, Roma (nec est, quod malle deceret),
hanc laudem retinere diu. Verginia iuxta,
cerne, cruentato uulnus sub pectore seruat,
tristia defensi ferro monumenta pudoris,
et patriam laudat miserando in uulnere dextram.