Latin · ~7 min
Lines 14.143-14.188
Silius Italicus, Punica 14.143-188
Not analysed yet
Euboici non per scopulos inlisa Caphereo
Euripi magis unda furit, pontumue sonantem
eicit angusto uiolentius ore Propontis,
nec feruet maiore fretum rapiturque tumultu
quod ferit Herculeas extremo sole columnas.
Mite tamen dextrae decus inter proelia tanta
enituit fama. miles Tyrrhenus (Asilo
nomen erat) captus quondam ad Trasimenna fluenta,
seruitium facile et dominantis mollia iussa
expertus Beryae, patrias remearat ad oras
sponte fauentis eri, repetitisque impiger armis
tum ueteres Siculo casus Mauorte piabat.
atque is, dum medios inter fera proelia miscet,
inlatus Beryae, cui, pacta ad regia misso
Poenorum a populis sociataque bella gerenti,
aerato cassis munimine clauserat ora,
inuadit ferro iuuenem trepideque ferentem
instabilis retro gressus prosternit harena.
at miser audita uictoris uoce trementem
cunctantemque animam Stygia ceu sede reducens,
cassidis a mento male fidae uincula rumpit
iungebatque preces atque addere uerba parabat.
sed subito aspectu et noto conterritus ore
Tyrrhenus ferrumque manu reuocauit et ultro
talia cum gemitu lacrimis effudit obortis:
‘Ne, quaeso, supplex lucem dubiusque precare:
fas hostem seruare mihi. multo optimus ille
militiae, cui postremum est primumque, tueri
inter bella fidem: tu letum euadere nobis
das prior et seruas nondum seruatus ab hoste.
haud equidem dignum memet, quae tristia uidi,
abnuerim dignumque iterum in peiora reuolui,
si tibi per medios ignis mediosque per ensis
non dederit mea dextra uiam.’ sic fatur et ultro
attollit uitaque exaequat munera uitae.
At, compos Sicula primum certaminis ora
coepti, Marcellus uictricia signa quieto
agmine progrediens Ephyraea ad moenia uertit.
inde Syracosias castris circumdedit arces.
sed ferri languebat amor. sedare monendo
pectora caeca uirum atque iras euellere hauebat.
nec (renuant si forte sibi et si mitia malle
credant esse metum) laxis seruatur omissa
obsidio claustris: quin contra intentior ipse
inuigilat cautis, fronte imperterritus, armis
et struit arcana necopina pericula cura.