Latin · ~7 min
Lines 14.96-14.142
Silius Italicus, Punica 14.96-142
Not analysed yet
ergo ardor subitus Poenorum incepta fouendi,
nec sceleri mora: iam iungit noua foedera, pacto
cederet ut Siculis uictor Sidonius oris.
sed stabant Poenae, tumulumque negabat Erinys,
qua modo pactus erat socium non cernere, terra.
saeuos namque pati fastus iuuenemque cruento
flagrantem luxu et miscentem turpia diris
haud ultra faciles, quos ira metusque coquebat,
iurati obtruncant. nec iam modus ensibus: addunt
femineam caedem atque insontum rapta sororum
corpora prosternunt ferro. noua saeuit in armis
libertas iactatque iugum: pars Punica castra,
pars Italos et nota uolunt, nec turba furentum
defit quae neutro sociari foedere malit.
Tali Trinacriae motu rebusque Sicanis
exitio regis trepidis, sublimis honore
(tertia nam Latios renouarat purpura fasces)
Marcellus classem Zanclaeis appulit oris.
atque ubi cuncta uiro caedesque exposta tyranni
ambiguaeque hominum mentes, Carthaginis arma
quos teneant et quanta locos, quod uulgus amicum
duret Troiugenis, quantos Arethusa tumores
concipiat perstetque suas non pandere portas,
incumbit bello ac totam per proxima raptim
armorum effundit flammato pectore pestem.
non aliter Boreas, Rhodopes a uertice praeceps
cum sese immisit decimoque uolumine pontum
expulit in terras, sequitur cum murmure molem
eiecti maris et stridentibus adfremit alis.
prima Leontinos uastarunt proelia campos,
regnatam diro quondam Laestrygone terram.
instabat ductor, cui tarde uincere Graias
par erat ac uinci turmas. ruit aequore toto
(femineum credas maribus concurrere uulgum)
et Cereri placitos fecundat sanguine campos.
sternuntur passim, pedibusque euadere letum
eripuit rapidus Mauors. nam ut cuique salutem
promisit fuga, praeueniens dux occupat ense.
Ite, gregem metite imbellem ac succidite ferro:
clamat cunctantis urgens umbone cateruas
‘pigro luctandi studio certamen in umbra
molle pati docta et gaudens splendescere oliuo
stat, mediocre decus uincentum, ignaua iuuentus.
haec laus sola datur, si uiso uincitis hoste.’
ingruit audito ductore exercitus omnis,
solaque, quod superest, secum certamina norunt,
quis dextra antistet spoliisque excellat opimis.