Latin · ~8 min
Lines 15.48-15.93
Silius Italicus, Punica 15.48-93
Not analysed yet
haud umquam trepidos abrumpet bucina somnos,
non glaciem Arctoam, non experiere furentis
ardorem Cancri nec mensas saepe cruento
gramine compositas. aberunt sitis aspera et haustus
sub galea puluis †partique minore† labores.
sed current albusque dies horaeque serenae,
et molli dabitur uictu sperare senectam.
quantas ipse deus laetos generauit in usus
res homini plenaque dedit bona gaudia dextra!
atque idem, exemplar lenis mortalibus aeui,
imperturbata placidus tenet otia mente.
illa ego sum, Anchisae Venerem Simoentos ad undas
quae iunxi, generis uobis unde editus auctor.
illa ego sum, uerti superum quae saepe parentem
nunc auis in formam, nunc torui in cornua tauri.
huc aduerte aures. currit mortalibus aeuum,
nec nasci bis posse datur: fugit hora, rapitque
Tartareus torrens ac secum ferre sub umbras,
si qua animo placuere, negat. quis luce suprema
dimisisse meas sero non ingemit horas?’
Postquam conticuit finisque est addita dictis,
tum Virtus Quasnam iuuenem florentibus inquit,
‘pellicis in fraudes annis uitaeque tenebras,
cui ratio et magnae caelestia semina mentis
munere sunt concessa deum? mortalibus alti
quantum caelicolae, tantumdem animalibus isti
praecellunt cunctis. tribuit namque ipsa minores
hos terris Natura deos; sed foedere certo
degeneres tenebris animas damnauit Auernis.
at, quis aetherii seruatur seminis ortus,
caeli porta patet. referam quid cuncta domantem
Amphitryoniaden? quid, cui, post Seras et Indos
captiuo Liber cum signa referret ab Euro,
Caucaseae currum duxere per oppida tigres?
quid suspiratos magno in discrimine nautis
Ledaeos referam fratres uestrumque Quirinum?
nonne uides, hominum ut celsos ad sidera uultus
sustulerit deus ac sublimia finxerit ora,
cum pecudes uolucrumque genus formasque ferarum
segnem atque obscenam passim strauisset in aluum?
ad laudes genitum, capiat si munera diuum,
felix ad laudes hominum genus. huc, age, paulum
aspice (nec longe repetam), modo Roma minanti
impar Fidenae contentaque crescere asylo
quo sese extulerit dextris: idem aspice, late
florentis quondam luxus quas uerterit urbes.