Latin · ~7 min
Lines 15.94-15.137
Silius Italicus, Punica 15.94-137
Not analysed yet
quippe nec ira deum tantum nec tela nec hostes,
quantum sola noces animis inlapsa, Voluptas.
Ebrietas tibi foeda comes, tibi Luxus et atris
circa te semper uolitans Infamia pennis.
mecum Honor ac Laudes et laeto Gloria uultu
et Decus ac niueis Victoria concolor alis.
me cinctus lauro producit ad astra Triumphus.
casta mihi domus et celso stant colle penates:
ardua saxoso perducit semita cliuo.
asper principio (neque enim mihi fallere mos est)
prosequitur labor. adnitendum intrare uolenti,
nec bona censendum, quae Fors infida dedisse
atque eadem rapuisse ualet. mox celsus ab alto
infra te cernes hominum genus. omnia contra
experienda manent quam spondet blanda Voluptas.
stramine proiectus duro patiere sub astris
insomnis noctes frigusque famemque domabis.
idem iustitiae cultor, quaecumque capesses,
testis factorum stare arbitrabere diuos.
tunc, quotiens patriae rerumque pericula poscent,
arma feres primus, primus te in moenia tolles
hostica, nec ferro mentem uincere nec auro.
hinc tibi non Tyrio uitiatas murice uestes
nec donum deforme uiro fragrantis amomi
sed dabo, qui uestrum saeuo nunc Marte fatigat
imperium, superare manu laurumque superbam
in gremio Iouis excisis deponere Poenis.’
Quae postquam cecinit sacrato pectore Virtus,
exemplis laetum uultuque audita probantem
conuertit iuuenem. sed enim indignata Voluptas
non tenuit uoces. Nil uos iam demoror ultra:
exclamat ‘uenient, uenient mea tempora quondam,
cum docilis nostris magno certamine Roma
seruiet imperiis, et honos mihi habebitur uni.’
sic quassans caput in nubis se sustulit atras.
At iuuenis plenus monitis ingentia corde
molitur iussaeque calet uirtutis amore.
ardua rostra petit, nullo fera bella uolente,
et grauia ancipitis deposcit munera Martis.
arrecti cunctorum animi: pars lumina patris,
pars credunt toruos patrui reuirescere uultus.
sed quamquam instinctis tacitus tamen aegra pericli
pectora subrepit terror, molemque pauentes
expendunt belli, et numerat fauor anxius annos.