Latin · ~7 min
Lines 15.532-15.576
Silius Italicus, Punica 15.532-576
Not analysed yet
nulla mihi floret bacis felicibus arbor:
immatura seges rapido succiditur ense:
culmina uillarum nostrum delapsa feruntur
in gremium foedantque suis mea regna ruinis.
hunc etiam, uastis qui nunc sese intulit oris,
perpetiar, miseras quaerentem exurere belli
reliquias? tum me scindat uagus Afer aratro
et Libys Ausoniis commendet semina sulcis,
ni cuncta exultant quae latis agmina campis
uno condiderim tumulo.’ dum talia uersat,
et thalamos claudit Nox atra deumque hominumque,
tendit Amyclaei praeceps ad castra nepotis.
is tum Lucanis cohibentem finibus arma
Poenum uicini seruabat caespite ualli.
hic iuuenem adgreditur Latiae telluris imago:
‘Clausorum decus atque erepto maxima Romae
spes Nero Marcello, rumpe atque expelle quietem.
magnum aliquid tibi, si patriae uis credere fatis,
audendum est, quod depulso quoque moenibus hoste
uictores fecisse tremant. fulgentibus armis
Poenus inundauit campos, qua Sena relictum
Gallorum a populis seruat per saecula nomen.
ni propere alipedes rapis ad certamina turmas,
serus deletae post auxiliabere Romae.
surge, age, fer gressus. patulos regione Metauri
damnaui tumulis Poenorum atque ossibus agros.’
His dictis abit atque abscedens uisa pauentem
attrahere et fractis turmas propellere portis.
rumpit flammato turbatus corde soporem
ac supplex geminas tendens ad sidera palmas
tellurem Noctemque et caelo sparsa precatur
astra ducemque uiae tacito sub lumine Phoeben.
inde legit dignas tanta ad conamina dextras,
quaque iacet superi Larinas accola ponti,
qua duri bello gens Marrucina fidemque
exuere indocilis sociis Frentanus in armis,
tum, qua uitiferos domitat Praetutia pubes
laeta laboris agros, et penna et fulmine et undis
hibernis et Achaemenio uelocior arcu
euolat. hortator sibi quisque: ‘Age, perge, salutem
Ausoniae ancipites superi et, stet Roma cadatne,
in pedibus posuere tuis,’ clamantque ruuntque.
hortandi genus acer habet praecedere ductor:
illum augent cursus adnisi aequare sequendo
atque indefessi noctemque diemque feruntur.