Latin · ~7 min
Lines 15.577-15.625
Silius Italicus, Punica 15.577-625
Not analysed yet
At Roma, aduersi tantum mala gliscere belli
accipiens, trepidare metu nimiumque Neronem
sperauisse queri, atque uno sibi uulnere posse
auferri restantem animam. non arma nec aurum
nec pubem nec, quem fundat, superesse cruorem.
scilicet Hasdrubalem inuadat, qui ad proelia soli
Hannibali satis esse nequit? iam rursus, ubi arma
auertisse suo cognorit deuia uallo,
haesurum portis Poenum. uenisse, superbo
qui fratri certet, cui maxima gloria cedat
urbis deletae. fremit amens corde sub imo
ordo patrum ac magno interea meditatur amore
seruandi decoris, quonam se fine minanti
seruitio eripiat diuosque euadat iniquos.
hos inter gemitus obscuro noctis opacae
succedit castris Nero, quae coniuncta feroci
Liuius Hasdrubali uallo custode tenebat.
belliger is quondam scitusque accendere Martem
floruerat primo clarus pugnator in aeuo,
mox falso laesus non aequi crimine uulgi
secretis ruris tristes absconderat annos.
sed, postquam grauior moles terrorque periclo
poscebat propiore uirum, reuocatus ad arma
tot caesis ducibus patriae donauerat iram.
At non Hasdrubalem fraudes latuere recentum
armorum, quamquam tenebris Nox texerat astus.
pulueris in clipeis uestigia uisa mouebant
et, properi signum accursus, sonipesque uirique
substricti corpus. bis clarum bucina signum
praeterea gemino prodebat iuncta magistro
castra regi. uerum, fratri si uita supersit,
qui tandem licitum socias coniungere uires
consulibus? sed enim solum, dum uera patescant,
cunctandi restare dolum Martemque trahendi.
Nec consulta fugae segni formidine differt.
nox somni genetrix mortalia pectora curis
purgarat, tenebraeque horrenda silentia alebant:
erepit suspensa ferens uestigia castris
et muta elabi tacito iubet agmina passu.
inlunem nacti per rura tacentia noctem
accelerant uitantque sonos. sed percita falli
sub tanto motu Tellus nequit: implicat actas
caeco errore uias umbrisque fauentibus arto
circumagit spatio sua per uestigia ductos.
nam, qua curuatas sinuosis flexibus amnis
obliquat ripas refluoque per aspera lapsu
in sese redit, hac, casso ducente labore,
exiguum inuoluunt frustratis gressibus orbem,
inque errore uiae tenebrarum munus ademptum.