Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Felix quem primum vexabis sponsa maritum,
Et quem tu facies nupta puella virum.
Quam vellem tecum gelidis habitare pruinis,
Et Libycas inter vivere posse feras.
Nempe calor membris ferueret amore puellae,
Et desiderio parceret ipse leo.
Mysilo fieret mea tibia nota leoni,
Si fieres coniunx Sesta puella mihi.
In medio stantem pelago me pinxit Apelles,
Et status hic dubio stantis in orbe meus.
Inque genu videas nobis pes ponitur alter,
Et bene vix alter tangitur orbe mihi.
Occiput est caluum nexis a fronte capillis,
Inque globo mediis inde ferimur aquis.
Tensaque de baculo gesto mea carbasa ventis,
Quae sequitur velis aura secunda meis.
Et mihi scripta domi latitant epigrammata centum,
Qua me non quivis arte sequetur ais.
Quod scribunt Marcus, Marsus, doctusque Catullus,
Hoc nihil est dicis, sed meliora facis.
Nimirum tantos poteris superare poetas,
At non stultitiam viceris ipse tuam.