Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, DE BAIIS.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.51
Unproofread scanNot analysed yet
Contigit Ausonias loca iucundissima Baias,
Qui gerit ignifera tela Cupido manu.
Ac posuit densa gravidas sub fronde pharetras,
Proicit et molles non sine luce faces.
Umbriferoque locat viridis sub tegmine lauri
Lassaque membra ioco, lassaque facta via.
Hic blandum fluvii somnum faciente susurro,
Forte subit dulcis languida membra quies.
At procul a niveis humeris exuta iacebant
Arma, nec est telis clausa pharetra suis.
Ardebantque faces, et flamma nitebat in herbis,
Quae totiens faciles usserat ante Deas.
Et flagrare sui vidisses gramen amore,
Arcus ubi iacuit mollior herba fuit.
Hoc ubi Naiades cernunt, Dryadesque, puellae,
Neglectasque vident scilicet esse faces.
Perdere quaeque cupit flammas ultricibus undis,
Nempe quod his nobis vulnera fecit amor,
Vulnera fecit ait, numquid patiemur inultae,
Amittat vires perfidus iste suas.
At puer in viridi carpebat cespite somnos,
Hic ubi laurigeri stipitis arbor erat.
Accedunt, animamque tenent, vestigia furtim
Quaevis attonito fert taciturna gradu.
Ut pueri viridis tetigere cubilia frondis,
Quaelibet et flatus ne sonet ipse cavet.
Et iam finitima gressum tendebat in herba,
Multi plenus adhuc ille soporis erat.
Gaudent et sparsas tollunt de gramine taedas,
Telaque diversis quae iacuere locis.
Inque lacus portant veluti peritura puellae,
Nempe quod exstingui quaeque putaret aqua.
Ecce faces mersae liquidis arsere sub undis,
Et tenuit flammas lucida taeda suas.
At fluvius vires isto contraxit ab igne,
Et tepidas Nymphis iam quoque praebet aquas.
Quae retinent veteris etiam vestigia flammae,
Vulnus et assiduo quo moveatur habet.
Scilicet hic nullis exstinguitur ardor ab undis.
Nec timet humores caerula Dori tuos.