Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, IN AEREM.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.39
Unproofread scanNot analysed yet
Rugata totiens elegis quod fronte tabellas,
Et tua quod sentit ianua saepe pedes.
Quodque domi non es, latitas cum tum tamen intus,
Clauderis et thalamo turpiter ipse tuo.
Nimirum vacui tibi quod sint aere locelli,
Milia quod centum non tribuisse potes.
Milia consumis, dum tu sponsalia natae,
Omnia corradens splendidus urbe facis.
Credidit hic centum, sed Milia credidit ille.
Si potes et genero iam tria crede tuo.
Quam bene conveniens tibi venit ab aere nomen,
Aerius vacua sic potes esse domo.
Aer es et vendis circum palatia fumos,
Aera nunc vendis, post modo ventus eris.
Milia tu centum debes, sed soluere centum
Non potes, at nummos aere solue tuos.