Latin
AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, DE STIFELIO.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.40
Unproofread scanNot analysed yet
Dixerat Astrologus ventura suprema per orbem,
Quo ventura essent dixerat ille die.
Hic quibus Astrologus sed tunc habitavit in aruis,
Tempore nactus erat, quam cupit ipse fidem.
Quod cito casurus sit mundus, disserit ille.
Inde quibus numeris se tueatur habet.
Tum pecudes vendit, tum vendit et arua colonus,
Hicque greges vendit, vendidit ille boves.
Quilibet ut metuit me quid post fata relinquat,
Exhausit patrias luxuriosus opes.
Illa dies venit, qua dixerat esse futurum,
Qui casurus erat, firmior orbis erat.
Dic mihi num vere praedixerit ille suprema,
Non puto mentitus dixerat ille tamen.
Huic suprema quidem vere praedixerat ille,
Hausit qui patrias luxuriosus opes.
Qui venit ad summum, num sunt huic vera suprema,
Dic mihi non est hoc summa venire cito?