Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ne tibi discipulus dominae sit forte Magister,
Si potes hoc prudens ipse cavere cave.
Tu foris astra vides intus videt ille maritam,
Res agis, uxoris res agit ille tuae.
Et solus numeras corrasa numismata mensis,
Solus et haec mittis mutuo principibus.
Vinaque solus habes, et opimae fercula mensae,
Solus habes pectus, solus et ingenium.
Solus habes magnas e saxo splendidus aedes.
Discipulos multos solus habere potes.
Haec tu solus habes, unum non solus habebis,
Nempe quod uxorem non quoque solus habes.
Audierat quondam laudari moenia stultus,
Quodque capi possent audiit ille fame.
Nec mora laudatam stultus pervenit ad urbem,
Et longa tenet hanc obsidione famis.
At non esuriens tamen hic tum moenia cepit,
Moenia dum captat, se capit ille prius.