Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD STIGELIUM Thuringum.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.60
Unproofread scanNot analysed yet
Quis niger iste faber dominae qui semper adhaeret,
Scilicet uxori quod timet ille suae.
Si quis enim uxorem vultum convertit in ipsam,
Tunc oculo saevus prospicit ille truci.
Ut madido pastor vidit Polyphemus in antro,
Neritios avido dum vorat ore viros.
Cumque suburbanos nymphis spatiatur in hortos,
It simul uxori tunc comes ille suae.
Et tamen hunc nuper, nuper percussit et illum,
Mollities est hunc quae facit esse virum.
Trux est uxoris si quis res egerit illas,
Quas miser uxori debuit ille suae.
Ergo duos nuper sed clam percusserat ille,
Egerat uxoris res quod uterque suae.