Latin
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, DE CAUSIDICO.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.40
Unproofread scanNot analysed yet
Lis erat ad Rhenum dominis non parua duobus,
Stabant victori praemia magna suo.
Legibus instructus sed doctor utrinque sedebat,
Legibus hic melior, ille sed arte fuit.
Ast hic dicebat narras nihil, ille sed erras,
Hoc nihil est inquit, quid mihi stulte refers.
Finis erat rerum dominus dubitabat uterque,
Aureolos subito mille sed ille tulit.
Prodita causa fuit, nam nil narravit uterque,
Sed mille aureolos cur tamen ille capit?
Mos est causidicis mille, et numerare ducentos,
Seu causa vincat, seu minus ille sua.