Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, lines 2.41-2.47
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.41-47
Unproofread scanNot analysed yet
Una hora fateor versus me posse ducentos
Dicis, sed quales dicere non poteris.
Dum tua narratur per compita gloria Princeps,
Et reduci fiunt carmina laeta tibi,
Cum populus, cum gratus eques, cumque ipse Senatus,
Laetitiae domino signa dedere suo,
Dicitur exiguas pater exsultasse per undas
Mogus, et in mediis obstupuisse vadis.
Cum proavos numeres, et iactes nobilis arces,
Seruiat et domino rustica turba tibi.
Et tibi sint fratres, qui Caesaris arma sequuntur,
Qui sunt militiae lausque decusque togae.
Et tibi sint notae leges, et Caesaris acta,
Sit doctrina tibi sit tibi certa fides.
Hoc doleo tecum quod tu plebeius esse
Cogeris, et tam sunt aspera fata tua.
Quot tibi de collo caelata numismata pendent,
Tot quoque amatores dicis habere tui.
Credo magis quod sint tibi grata numismata cunctis,
His das ore libens oscula nempe tuo.
Oscula das nulli, nisi et ille numismata donet,
Numquid amatoris diligis aera tui.
Saecula dicantur nunc ista numismatis esse,
Dum quis habet nummos semper amatus erit.
Nomen habes auri cum sis formosior auro,
Nobilis es forma, nobile corpus habes.
Ista foret flavo multis quoque gratior auro,
Scilicet Aonias ista deceret aquas.
Si tam mente fores quam forma pulchra videris,
Pulchrior in terris nulla puella foret.
Aureolis artes Priscus vult discere binis,
Cumque parum didicit vult dare dimidium.
Accipe ne gladii veniant oblivia Prisco,
Si vis ut soluat praemia tolle tua.
Incedis nitida formosus veste Cipere,
Fimbria de Tyrio tota colore tua est.
Crura tegit pannus venetis qui venditur oris,
Ast exile tegunt serica texta femur.
Purpura quin tonsos ornat tibi nigra capillos,
Culter et argentum circuit ipse tuum.
Non tamen admiror, dum non emis ista Cipere,
Dum modo non soluas, non emis ista mihi.