Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, IN GRAECULUM.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.54
Unproofread scanNot analysed yet
Iliadem nuper didicit Thelesinus Homeri,
Nec legisse parum iactitat Iliada.
Ante dies aliquot se nondum noscere dixit
Dorica Maeonidae praelia vatis opus,
Hectoris ast hodie caedes, et fortis Achillis
Narravit, quamuis non tenet Iliada,
Et Diomedis equos, et narrat vulnera Martis,
Dumque iuvat natum sit quoque caesa Venus.
Ut sit per Venerem mediis ereptus ab armis,
Rideat utque Parin Tyndaris ipsa suum.
Est physicum dicit, Veneri quod vulnera fecit
Tytides, nimium scilicet iste sapit.
Causa subest inquit, sed causam dicere non vult,
Dicere nam vellet, dicere si poterat.
Et reliquos superat magna liber arte secundus,
O quam stultitiae signa dat ille suae.
Iliadem recitat, quam numquam scripsit Homerus,
Nec tibi quae fingit Ilias ulla dabit.
Omnia scire cupit solus tamen omnia nescit,
Uno nempe die qui legit Iliada.