Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD Principem ALBERtum Cardinalem et cetera
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.55
Unproofread scanNot analysed yet
Cedunt arma togae, pax est florentior illis,
Pax segetem nutrit, pacis alumna seges.
Pax iuvenes seruat, iuvenes sed praelia perdunt,
Miles et infestat, quod dedit arte manus.
Pace vigent artes, floret Respublica pace,
Pace manet templis cum pietate decus.
Floruit in laeta patrias qui pace per urbes,
Belligero potuit non minor esse duce.
Et si pacificos memorabat Roma Triumphos,
Pacis amatores si quoque laurus habet.
Nec minor est magno Caesar Pater Aemyliano,
Quamuis hic pacem, bella, sed ille tulit.
Tu quoque dum placida Mogum sub pace gubernas,
Non minor ista tuae laurea pacis erit.