Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.53
Unproofread scanNot analysed yet
Non es grammaticus mihi tu, tibi dicit Erasmus
Quod sis orator sed sine grammatica.
Qui vero faciet forsan te pluris Erasmo.
Huic etiam maior Cinna Marone fuit.
Ac superat vatem Smyrnaeum Cherilus arte,
Et Bavius Varo doctior esse potest.
Sic tu lauderis, sane mea carmina Iona
Grammaticis placeant, et sine grammaticis.