Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, PRO G. SABINO poeta
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.54
Unproofread scanNot analysed yet
Accidit albiaca docto scelus urbe Sabino,
Conscius en fertur carminis esse mei.
O scelus o dedecus saeclique infamia nostri,
Quis furor in tantos impulit ire viros.
Quae rabies istos sacras armavit in artes,
Haec fuga iam vobis nil nisi crimen erit.
Hunc ego nec versus nostris fecisse libellis,
Nec sua carminibus carmina iuncta meis,
Testor permessum, testor quoque Phocidos amnes,
Testor Pierias, Ausoniasque Deas.
Testor ego Thyrsos, et bacchica serta corymbis,
Testor Castalium Pegaseumque iugum.
Celsa Lycaonii iuro per saxa Lycaei,
Perque nemus sacrum, Thespiadumque chorum.
At vos o montes, vos o Parnasides undae,
Tuque o non tonsas pulcher Apollo comas.
Vos precor Albiaca pulsos regione poetas
Ad solitas rursus suscipiatis aquas.
Has lacrimas voveo, vos haec mea vota precantis
Tam pia non vana perficiatis ope.
Nullus arenosum carmen moduletur ad Albim,
Quaeque frequens fuerat desinat esse cohors.
Quodque prius fuerant cernantur moenia pagi,
Et fluat obscura caerulus Albis aqua.